Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

8.9 Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.
9.a Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.
9.1 IN eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis.
9.2 Ita enim scripsit Epicurus: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Non, inquit, παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος, sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit;
9.3 detractio enim significandi est doloris, non, inquit, dolentis.
9.4 Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus
9.5 in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum verborumqueverborurmque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.
10.a Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.
10.1 SERVIUS SULPICIUS, iurisiunis civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum favisae Capitolinae.
10.2 Varro rescripsit in memoriamemorial sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem aedem, Mercier; eadem, ω; eandem, ς. conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme