Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 19

14.4 Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex ex, Aldus; et, ω. quibus quaedam ad demonstrandum scripturaeseripturae genus exempli gratia sumpsisunpsi.
14.5 Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:
14.6 A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit praeit added by Hertz. in Euripo, subit in Aemilio. Si quis putat praeire u in his verbis: Valerius, Vennonius, Volusius, aut i in his: iampridemianpridem, iecur, iocus, iucundum, errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.
14.7 Item ex eodem libro verba haec sunt: Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine anguis et angarianrari et ancorae et increpat et incurrit et ingenuusingeluus. In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.
14.8 Alio deinde in loco ita scriptum: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae quantae addedd in ς; quantae nostri fuerunt, Hertz. qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.
← Previous 27 / 27

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme