Book 19
13.a
Quos pumiliones dicimus, Graece νάνους appellari.
13.1
STABANT forte una in vestibulo Palatii fabulantestabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.
13.2
Tum Fronto Apollinari: Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim nanos dicere parva nimisnimtis statura homines maluerimque eos pumiliones appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, nanos autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
13.3
Est quidem, inquit, hoc Apollinaris, in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci Graeci, ς; Graece, ω. vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. Ὁλκάδες Hertz; ἀκαλες, ω (or something similar). Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam coloniamcolonial deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.