Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 19

12.3 In ea dissertione, dissertione, ω (cf. Thes. Ling. Lat.); dissertatione, Beroaldus. quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, posset rhetor non dolere (dolore) MSS.; rh. non d. deleted by Carrio. atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore fore, H. J. Müller; ex re, ω. id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus.
12.4 Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus,
12.5 ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis ne eis, ς; necis, ω. adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.
12.6 Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme