Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 19

10.14 Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgitexurgit et abiens: Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant. Atque ita omnes, relicta ibi quaestione verbi, consurreximus.
11.a Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.
11.1 CELEBRANTUR duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.
11.2 Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem qui quidem, Lion; quidem, Q; quid, Z; qui, γ. eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet: Τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον Ἤλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.
11.3 Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme