Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 19

10.1 MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere. Atque ubi ubi, Salmasius; ibi, δ; ibi qui, γ; ibi ubi, Hertz. introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi, circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.
10.2 Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque
10.3 depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, operis, Lipsius; veris (veneris, X), MSS.; verisimilem, Damsté. interrogavit quantus esset pecuniae sumptus sumptus, Q; espectus, Z; conspectus, γ; conputus suggested by Hosius. ad id totum opus absolvendum.
10.4 Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: Et praeterpropter, inquit, alia quinquaginta.
10.5 Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, necessaria praeterpropter supplied by Skutsch. eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.
10.6 Atque ille amicus: Non meummeutm, inquit, hoc verbum est, sed multorum hominumhominurm quos loquentis id audias;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme