Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 19

8.9 His deinde verbis lectis ibi ibi, Salmasius; sibi, ω. Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?
8.10 Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis. harenis, Carrio; harena, ω.
8.11 Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.
8.12 Eandemque rationem harenae harenae supplied by Hertz; habet arena, Madvig. habendam, sed in specie dispari; nam cum harena singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite harenae dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto dicto, Madvig; dici, ω. ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego, inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cum caelum semper ἑνικῶς dicatur,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme