Book 19
8.6
videbimus autem potius potius, Hosisus; post ω. de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam. quoque ἐνικῶς dixerit pro deliciis? Méa (inquit) voluptas, méa delicia. meae deliciae, codd Plaut.; mea delicia, Lindsay. Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: Eo ego (inquit) ingenio natus sum; Amicitiam atque inimicitiaminimicitiamr in frontem promptam gero. Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.
8.7
Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.
8.8
Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque harenamlarenam multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac ac plures, Hertz; adplures, δ; the other MSS. have et. plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?