Book 19
7.9
item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens;
7.10
item curis intolerantibus pro intolerandis, quodque manciolis, inquit, tenellis pro manibus et quis tam siliceo? Item fiere, inquit, inpendio infit, id est fieri inpense incipit;
7.11
quodque accipitret posuit pro laceret.
7.12
His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.
7.13
Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait trisaeclisenex et dulciorelocus iste,
7.14
quod de tumidis magnisque fluctibus inquit multigrumis et
7.15
flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit,
7.16
et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.
8.a
Quaestio an harena. caelum, triticum pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.
8.1
ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebampergelam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque.
8.2
Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.