Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

4.6 Tum ille rictu oris labearumquelabeairumque ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo quippequilppe Cn. LentuloLentulto stolidior est et vanior qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
4.7 Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit.
4.8 Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
4.9 Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.
4.10 Nos autem posteaposted ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi dixissentdiissent, mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes; stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros castros, Z; stautros, Q; austeros, Hertz. et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηροὺς καὶ φορτικούς dicerent.
4.11 Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme