Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

4.2 Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti venerarique se doctrinas illius dicens: Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum.
4.3 Hesterno enim die quaerebatur ex me quidnam verba haec eius in quarto Historiarum libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior,
4.4 eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: At Cn. Lentulus patriciae gentis; collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.
4.5 Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, tamquamtamqnuam diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme