Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

2.9 Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habesbabes igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: homno . . sum supplied by Hert sed hoino sulm igitur, Q). homo igitur tu non es.
2.10 Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio: Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?
2.11 Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.
2.12 Secundum ea hoc quaesitum est: verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?
2.13 Sexta quaestio fuitfruit, asphodelumasphlodelum cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit: Νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντὸς Οὐδʼ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγʼ ὄνειαρ, et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit.
2.14 Postrema quaestionumquaestionium omnium haec fuit: Scripserim, legerim, venerim, cuius temporis verba sint, praeteriti an futuri an utriusque?
2.15 Haec ubi ordine quo dixi proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus, nisi ob unam quaestionem, quae fuit de verbo verant.
2.16 Nemo enim tum commeminerat, dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo Annalium in isto versu: Satin vates verant aetate in agunda? Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme