Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

2.4 Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur.
2.5 Si nemo dissolvebat, corona eius quaestionis deo cuius id festum erat dicabatur.
2.6 Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.
2.7 Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: Nám qui lepidé postulat álterum frustrári, Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse; Nám si se nam si se sugcested by Hosius; nam qui sese, MSS. frústrari quém frustras séntit, Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est. ille frustra est, Skutsch.
2.8 Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme