Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

8.a Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.
8.1 Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum LuciliusIucilius.
8.2 Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
9.a Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.
9.1 IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.
9.2 Insecenda insecenda must have occurred in the lacuna. quid esset quaeri coeptum. tumTurn ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme