Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

7.5 Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo scriptascript ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium civium, Otho; Quiritium, Skutsch; omnium deleted by Vassis. et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare:
7.6 locum suggestumque unde verba fierent,
7.7 sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem;
7.8 concursus est populi factus; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim id enim, Cic. expectant aures, ut verbis conligetur sententia; item orationem ipsam quae ad populum diceretur.
7.8 Exempla exempla illa suggested by Hosius. in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;
7.9 id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme