Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 18

7.3 Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos philosophiphilosophy mera estis, ut M. Cato ait, mortualia; glossariaglosaria namquenamique conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus! minus improbitasinmprobitas instrumentiinstrument haberet.
7.4 Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates plerumqueplerumique fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel ipsumipsurm hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme