Book 18
5.12
Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.
6.a
Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi proprietatePropriictate, quemqueln, cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissimavanisima.
6.1
AELIUS MELISSUS in nostra memoriamemorial fuit Romae summi quidem loci inter grammaticosgranimaticos id id, Faster; et, γ; s; (= sed), δ; sui, Damsté. temporis; sed maiore in litteris erat iactantiaiactintia et σοφιστείᾳ quam opera.
6.2
Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est editusedits, doctrinae inclutae.
6.3
Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?
6.4
Ex eo libro verba haec suit: Matrona est quae semel peperit, quae saepius, mater familias; sicuti sus quae semel peperit, porcetraorcetra, quae saepius, scrofa.
6.5
Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamiliasmatrefamrilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.
6.6
Nam de porcetra habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;