Book 18
5.7
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque grammaticumgranmmaticum legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui hunchune eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus: Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum;
5.8
pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui cui, Sketsch; qui, ω (quo, π1). insideretur equitem dixerunt.
5.9
Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
5.10
Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, ecum equitare dicit his versibus: Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus, His equitat curritque; oculis equitare videmus; Ergo oculis equitat.
5.11
Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, equusne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatisvestustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et eques, non equus, scriptum in eo versu inveni.