Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 17

21.17 Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.
21.18 In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt.
21.19 Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.
21.20 Set set, Q; the other MSS. omit; et, Hertz. ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuitfruit et Veios cepit;
21.21 ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit,
21.22 cum Galli Romam praeter Capitolium ceperuntceplerunt.
21.23 Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione,
21.24 et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, damnatusquedamatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme