Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 17

21.9 Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non longelone amplius, victos esse ab AtheniensibusAtheniensilus Persas memoriaememorial traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit.
21.10 Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primumprirnum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos,
21.11 qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque populo Romano fecit.
21.12 Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, ThemistocleThenistocle duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est.
21.13 Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiisfamilies suis universi ab hostibus circumuenticircumvent perierunt.
21.14 Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit.
21.15 Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.
21.16 Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme