Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 17

2.a Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.
2.1 CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum sententiarumquesententiarunlque elegantium recordationes.
2.2 Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
2.3 Arma, inquit, plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese. Inlatebrant verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.
2.4 Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt. Subnixo animo ex animo, supplied by Hertzfrom Nonius iv, p. 405, 29; et victoria certi, Canter. quasi sublimisublimli et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.
2.5 Domus, inquit, suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. Frunisci frunisci, added by Carrio. rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret.
2.6 Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est fruniscor quam fruor, et ut fatiscor a fateor, ita fruniscor factum est a fruor.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme