Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 17

10.9 Atque uti vosmet ipsos, inquit, eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam: Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται Ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντιμυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ Αἴθωνʼ· ἀλλʼ ἐν ὄρφναισιν πέτραςπέτρας omitted by ω. Φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ. Κεῖνο δʼ Ἀφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν Δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.
10.10 Audite nunc, inquit, Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim, quam fecisse: Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit; Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
10.11 Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis videbaturvidelatur, interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;
10.12 Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme