Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 17

7.6 Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et est esse et erit; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.
7.7 Cum enim dico: in campo est et in comitio est, tempus instans significo; item cum dico in campo erit, tempus futurum demonstro; at cum dico: factum est, scriptum est, subruptum est, quamquam est verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.
7.8 Sic igitur, inquit, etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec subruptum et erit, ut sic audias subruptum erit, erit added by Hertz; subruptum, tum erit, suggested by Hosius. tamquam certamencertanien erit aut sacrificium erit, tumturn videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut subruptum erit non duo, sed unum verbum sit idque unitum unitum, Hertz; unita, ω; unita p. declinatio, Skutsch. patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.
8.a In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur.
8.1 PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme