Book 16
4.2
Item in libro eiusdem Cincii De Re Militari quinto ita scriptum est: Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in verba haec (magistratus verba): magistratu (-us, Q2) verba, δ; in magistratu verba, OX; in magistratu, N π; deleted by Hertz, see edit. maior, ii, xci. C. Laelii C. fili consulis, L. Cornelii P. fili consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in triduotridiuo proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo dolo, Aldus; in dolo, ω. malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.
4.3
Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum,