Book 16
2.10
Nam si habere si non habere, ω; non deleted by Gruppe. se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.
2.11
Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.
2.12
Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.
2.13
Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.
3.a
Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.
3.1
Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius captiapti, Stephanus. prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.
3.2
Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tumturn forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset, Ac ne hoc quidem mirum, inquit, videri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.