Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 16

12.6 idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.
12.7 Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermoneSernmone Latino scripsitscrisit, a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
12.8 Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
13.a Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
13.1 MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.
13.2 Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et popularespopulates suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?
13.3 Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme