Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 16

11.7 Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.
11.8 Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
12.a De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
12.1 CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
12.2 Errare, inquit, dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est: Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.
12.3 Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
12.4 Item fascinum appellatum appellatum, Skutsch; appellat, ω. quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.
12.5 Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Faenerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum homines, Skutsch. speciem ostentent humanitatishurnanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme