Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 15

3.8 Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri: Αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν, et:
4.a Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
4.1 IN sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum, multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos.
4.2 Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme