Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 15

24.1 SEDIGITUS in libro quem scripsit De Poetis, quid de his sentiat qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare ceteris putet, ac deinceps quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrate: Multós incertos cértare hanc rem vidimus, Palmám poetae cómico cui déferant. Eum méo iudicio errórem dissolvám tibi, Ut, cóntra si quis séntiat, nihil séntiat. Caecílio palmam Státio do mimico. Plautús secundus facile exuperat céteros. Dein Naévius, qui férvet, pretio in tértiost. Si erit, quod quarto détur, dabitur Licinio. Post insequi Licinium facio Atilium. In séxto consequétur hos Teréntius, Turpílius septimúm, Trabea octavum óptinet, Nonó loco esse fácile facio Lúscium. Decimum áddo causa antiquitatis ÉEnniumnnium.
25.a De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus.
25.1 CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambisMimianibis suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens. Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:
25.2 Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est dulcius reddere, in his versibus:
26.a Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.
26.1 ARISTOTELES, quid syllogismus esset, his versibus definivit: Λόγος, ἐν τεθέντων τινῶν, ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme