Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 15

22.a Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
22.1 SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi exacuendi or excitandi suggested by Hosiuis; dux educendi, TY. regendique exercitus peritus fuit.
22.2 Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiuvabant. Illud adeo Sertori nobile est:
22.4 Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.
22.5 Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitumnonitum praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.
22.6 Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupitproruptit atque in palude proxima delituit et frustra frustra, Cornelissen; postea, ω. requisita perisse credita est.
22.7 Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme