Book 15
20.7
Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his versibus: Νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω, Τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα. Ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακά, Ἅτʼ ἐν ἀγρίοισι τοῖς τοῖς omitted by codd. of Aristoph. λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.
20.8
Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:
20.9
Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.
20.10
Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτʼ ἂν ἄν added by Capps. σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.
21.a
Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
21.1
PRAESTANTISSIMOS virtute, prudentia, viribus viribus, w; moribus, Kronenberg. Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate, tamquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.