Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 15

1.6 Repetit: In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
1.7 Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: Cum Sulla conatus cunctatus, sugg. by Hosius. esset tempore opere, Lipsius. magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam quam ille interposuit ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submovit Graecos, ignem admovit; satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, succendit, ω; successit, Damsté. reduxit copias.
2.a Quod Plato in libris quos De Legibus composuit largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
2.1 Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum sese philosophum dicebat et viderier gestibat.
2.2 Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme