Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 15

14.4 Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat exegit me pecuniam. Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest,
14.5 Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur: Ego illúd minus nihilo éxigor portórium, id est nihilominus exigitur de me portorium.
15.a Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieno, quod est pando.
15.1 AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex praepositione expassum, non expansum.
15.2 Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec nuntiasseniintiasse et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur,
15.3 quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.
15.4 Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis:
16.a De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
16.1 MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII lxii. primum, Lübbert; prima, ω; plurima, Damsté. primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.
16.2 Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme