Book 14
1.20
Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris et feminae iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine quales qualique fortuna homines gignerentur; ac multo etiam ante, cum ante, cum, Hertz; antequam, ω. pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent; et supra longelone atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint qualis qualique fato futurus sit quisquis hodie natus est.
1.21
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae fortunarumquefortunaruinque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
1.22
Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.