Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 14

7.13 Nam in libro VIIII. Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis quae per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse Capito verum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco plenius accuratiusque nos memini scribere.
8.a Quaesitumuaesitum esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus insius senatus convocandi consulendique habeat.
8.1 PRAEFECTUM urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat quae non sit senatoria.
8.2 M. autem Varro in quarto Epistolicarum Quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorumConiectancorum VIII., ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito Varronem Capito Varronem, Hertz; capitonem, ω. Tuberoni contra sententiam Iunii refert: Nam et tribunis, inquit, plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.
← Previous 27 / 27

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme