Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 13

25.25 Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino praeda est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est,
25.26 aliud manubiae. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt, manubiae
25.27 vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.
25.28 Itaque haec inscriptio quam videtis: Ex manubiis, non res corporaque ipsa praedae demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse haec conparataque ex manubiis, id est ex pecunia praedaticia, declarat.
25.29 Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda,
25.30 sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. Quod per quaestorem autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.
25.31 Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose praedam pro manubiis et manubias pro praeda posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
25.32 Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme