Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 13

21.15 Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto: Perangusto, inquit, fretu divisa. Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.
21.16 Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.
21.17 Verba sunt Ciceronis haec: Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.
21.18 Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.
21.19 Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus.
21.20 Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.
21.21 Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus: Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset: Aureus e caelo demisit funis in arva.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme