Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 13

12.7 Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
12.8 Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest et in vincula duci potest.
12.9 Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.
13.a Quod in libris Humanarum Humanarum Rerum, Damsté. M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
13.1 CUM ex angulis secretisque librorum ludorum, Eussner. ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset.
13.2 Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.
13.3 Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme