Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 13

11.5 Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem, inquit, convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus, et: In convivio legi nec nec, Gell. i. 22. 5; non, MSS. omnia debent, sed et, Gell. i. 22. 5. ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.
11.6 Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: Bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quae melltta non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.
11.7 Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
12.a Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
12.1 IN quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.
12.2 Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset,
12.3 ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme