Book 12
1.23
Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis amoris consuetudine, Eussnex in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.
1.24
Haec Favorinum dicentem audivi Graeca oratione. Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.
2.a
Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit.
2.1
DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis. Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.