Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 12

1.20 Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur: οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς, Οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα Πέτραι τʼ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής, non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est; addidit enim hoc de suo: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.
1.21 Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque.
1.22 Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme