Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 12

13.28 Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat intra montem Taurum, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus quae Tauro monte clauduntur.
13.29 Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.
14.a Saltem particula quam vim habeat et quam originem.
14.1 SALTEM particula quam haberet principem significationem, quaeque vocis istius origo esset, quaerebamus.
14.2 Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta.
14.3 Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest. Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii,
14.4 cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus.
14.5 Videntur autem verba ista si aliter non potest a significatione quidem voculae huius de qua quaerimus non abhorrere. Set tot verba tamen in paucissimas litteras cludere, inprobae cuiusdam subtilitatis est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme