Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 12

13.4 sed cum verborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaevus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.
13.5 Audi igitur, inquit, de ratione verbi quid existimem, sed eo tamen pacto ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris; non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.
13.6 Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in hunchune ferme modum: Cum dies, inquit, ita praefinita est, ut iudex intra Kalendas pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.
13.7 Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur intra Kalendas, non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae. Nam tres istae voces intra, citra, ultra, quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur in, cis, uls.
13.8 Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur cis Tiberim et uls Tiberim dici coeptum est citra Tiberim et ultra Tiberim; item quod erat in, accedente eadem syllaba, intra factum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme