Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 12

5.13 Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione— qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit—sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum.
5.14 Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.
5.15 Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus, perventum est ad vehicula et conscendimus.
6.a De aenigmate.
6.1 QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:
6.2 Semel minusne an bis minus sit, nescio; An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier, Iovi ipsi regi noluit concedere.
6.3 Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
7.a Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
7.1 AD Cn. Dolabellam, proconsulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnaea est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme