Book 12
5.4
Tum e sectatoribus Tauri invenis, in disciplinis philosophiae non ignavus, Si tanta, inquit, doloris acerbitas est, ut contra voluntatem contraque iudicium animi nitatur invitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi saevientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? Cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?
5.5
Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, Si iam amicus, inquit, hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum StoicaStoa Stoa, Thysius; Stoica, MSS.; Stoa potius portica or secta, suggested by Hosius (but cf. Porph. on Hor. Epist. i. 1. 16–17). potius; est enim pleraque et sibi et nobis incongruens, sicut libro quem supra illa re composuimus declaratur.
5.6
Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum: Ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε. λέγε not in MSS. of Arist.
5.6
Atque hine exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit: