Book 10
18.6
Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his certavisse memoriae mandaverint. Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocrates discipulus.
18.7
Extat nuncnune quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in Exemplis refert.
19.a
Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.
19.1
INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhonesteinlloneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
19.2
Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?