Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 10

15.32 Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt: Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Iouilovi immolata hostia alba id fieri oporteat.
16.a Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos.
16.1 REPREHENDIT Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est.
16.2 Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram iniceIniice, namque potes, portusque require Velinos.
16.3 Quo, inquit, modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante, post annum amplius sescentesimum quam Aeneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est?
16.4 Nam qui ab Harpalo, inquit, regis Cyri praefecto, ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.
16.5 Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit fuerit, Π; fuit, ω. nusquam gentium.
16.6 Neque simile, inquit, illud videri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus LaviniaqueLavinaque venit Litora, et aeque in sexto libro:
16.7 Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme