Book 1
3.14
Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.
3.15
Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? Est enim, inquit, quatenus dari amicitiae venia possit.
3.16
Hoc immo ipsum est quod maxime discendum est quodque ab his qui docent docent, β; doceant, ω. minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiaeanicitiae venia debeat.
3.17
Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit.
3.18
Id ipsum tamen in fine quoque vitae an iure posset reprehendi culparique dubitavit.
3.18
Contra patriam, inquit Cicero, arma Pro amico sumenda non sunt.
3.19
Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, quod quomodo, Marx, l. c. commentary. Lucilius ait, nasceretur. Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat.