Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

23.4 Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
23.5 Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut eamearn rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cumcuim parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.
23.6 Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.
23.7 Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.
23.8 tumTurn puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
23.9 Hoc illa ubi audivit, animus compavescit,
23.10 domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit perfert. Venit, Klotz; pervenit, ω. pervenit. It, Mommsen. ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.
23.11 Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
23.12 Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme