Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 1

18.6 Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriammemioriamr , an contra aptius et cohaerentiuscolaerentius putarit, furem a furvo, id est nigro, id est nigro is probably a gloss. appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.
19.a Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
19.1 IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:
19.2 Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novemnovein libros ferens, quos esse divinadiceebat divina oracula: eos velle venundare.
19.3 Tarquinius pretium percontatus est.
19.4 Mulier nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.
19.5 tumTurn illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.
19.6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.
19.7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodemmodern illo pretio emat.
19.8 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eamearn constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.
19.9 Sed eamearn mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
19.10 Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati;
19.11 ad eos quasi ad oraculum quindecimuiriquindeciimviri adeunt, cum di immortales publicepublic consulendi sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme